/ 442 pages
Codex Diplomaticus Fuldensis (1850)
Search


52

786, 8. Oct
ber.

788, 20. Fe-

bruur.

.VI. argenti libras .VIII. camerg nostrg inferat. Et ut hec donatio et confirmatio stabilis et incon-
uulsa permaneat signari hanc cartam anuli nostri impressione nominisque nostri caractere iussimus.

Signum (M) domni Karoli imperatoris. Actum in monasterio Lauresham sub die IUI.
nonas Septembres. Indictione VI11I.

85. Traditio Willibaldi episcopi.

In nomine domini nostri Ihesu Christi ego Uuillibald concedente gratia diuing maiestatis
episcopus imo et catholicae Christi vernaculus ecclesig 'iuxta quod testantur diuina oracula, date
elimosinam et ecce omnia munda fiunt uobis. idcirco cogitans quomodo aqua ignem extinguit ita
elimosinarum largitio resistere queat peccatis, in elimosinam meam et remissionem peccatorum
meorum trado ad monasterium sancti Bonifatii quod est constructum super ripam amnis qui dicitur
fuldanensis. ubi religiosus et praeclarus Paugolf abbas cum magna monachorum multitudine
deo seruire cognitum est. post obitum meum id est in supra dicto loco nouem trado colonias
(hoc sunt hobunnae) integras cum omnibus adiacentiis et finibus suis in arialis in terris araturiis
in siluis in campis in pratis in pascuis aquis aquarumue decursibus aedificiis molinariis mancipia
cum omni supellectili eorum et haec nomina seu numerus eorum. Egiluuart cum coniuge eius
et cum uno infante. Adaluuih et duo infantes cum ea. et una femina Tagalind nomine. I r-
minfrid et coniux eius cum duobus infantulis. Adalhart et uxor eius et quatuor infantes cum
eis. Meginhilt cum duobus paruulis. Ruodolf cum uxore sua et tribus infantulis. Gozleih.
Frahpald omniumque uiginti octo, et in uilla nuncupata Ibesstat unam coloniam sicut supra
dictum est in elimosinam meam (rado ad iam dictum monasterium totum et integrum scilicet ut
post exitum uitae meae supra dictam rem domino uolente melioratam et inminutam et incontra-
dictam in omnibus rebus uos et secutores uestri habere ulterius, frui perenniter sicut haec praesens
traditionis continet chartula cum testium manibus suppositis et signis adhibitis liberam ac firmis¬
simam in omnibus habeatis potestatem cum stipulatione subnixa. Actum in monasterio fuldanensi
anno XVIII. regnante Carlo gloriosissimo rege Francorum et Langobardorum atque patricio
Romanorum, die VIII. mensis octobris. et ego Asger indignus presbyter rogatus scripsi. -j* sign.
Eburacares comitis -j* Eggi Erpes -{- Ihro -J* Sitzger -J* Wahho {* Uulfmar -f* Hurum
-|-Friccheo*i*Waldmunt-{-Vogo.

86. Kartula traditionis Geilrada et sororis eius Elisabeth de Uuormacinse.

Dominus ac redemptor noster dei filius ammonet dicens date elimosinam et ecce omnia
munda fiunt uobis. idcirco ego in dei nomine Geilrad et soror mea Elisabeth donamus pro
remedio animarum nastrarum ad monasterium sancti Bonifatii quod dicitur Fulda ubi uenerabilis
Paugulf abba preesse uidetur. hoc est quod tradimus inMogontia ciuitite duas ariales id est
houasteti et infra marca Mogontiae tres uineas et XL iugera et hec mancipia quorum nomina
huiusmodi sunt Siggo Ratolf Germunt et una ancillam eius Hiltipraht Sceppo Gotalind
Hrodgart Rehhilt. hec itaque sic donamus atque transfundimus ut uos ulterius firmissimam
habendi possidendi habeatis in omnibus potestatem. Actum in monasterio Fulda sub die X.
kalendas martias anno XX regni Karoli gloriosissimi regis Francorum.

85. P. 503, II, 25. Tr. 78.

86. C. 40 b, 85. Hd. a. Tr. 81.