/ 442 pages
Codex Diplomaticus Fuldensis (1850)
Search


51

persona extranea qui contra hanc donationem a me factam uenire templauerint aut inrumpere U0-*
luerint tunc inferant uobis uel ueslris successoribus cogente fisco auri libras X. argenti pondera X.
coactus exsoluat et quod repetit euindicare non ualeat sed presens donatio omni tempore firma
sit cum stipulatione subnixa. Actum ad Phadrebunnen XIII. kalendas iulias anno XVII. regni
domni nostri Karoli regis, signum Huges qui hanc donationem seu testamentum fieri rogauit.
|* Uuiderici *j* Uuinihardi *J* Uuiloni *J* Herigerni *J* Hamerici *J* Oatichoni *J* Uualt-
berti -J* Hrohfridi -j- Adalfridi.

84. Traditio Warini comitis et Friderun.

Carolus dei gratia imperator augustus cunctis principibus regni sui omnibusque fidelibus
christiang fidei professoribus gratiam gternam. Nosse uolumus scientiam industriamque sagacitatis
uestrg. qualiter deo opitulante nostris temporibus quendam locum habemus in regno nostro deo
quidem amabilem atque placabilem nobis autem omnibus optabilem satis ac patrocinabilem uene-
rabile uidelicet fuldense monasterium quod sanctissimus Christi martir Bonifacius primitus fundauit
sanctoque illud Sturmi abbati plenum sanctissimis ac religiosissimis fratribus commendauit. quodque
idem monasterium Zacharias papa banno et priuilegio apostolicaque benedictione muniuit nobisque
summopere commendauit. nec minus pater meus Pippinus pro amore et ueneratione preciosi Christi
martiris Bonifacii deuotis illud muneribus et oblationibus cumulauit. sed et nos secundum quod
dominus suggesserit idem facere deuoteque pro Christi amore et sanctissimi martiris honore do¬
naria nostra offerre ad idem uenerabiie monasterium parati sumus. Hortamur igitur felicitatis
uestrg sedulitatem ut idem facere prompto animo studeatis, et quicquid deus suggesserit tam ex
meo beneficio quam ex uestro proprio offerendi et donandi prefato monasterio licentiam habeatis.
Notum autem facimus deuotioni uestrg tam ad excitandas mentes uestras ad simile faciendum quam
ad id quod offertur per nos obtinendum et confirmandum, quod fidelis noster Warinus comes et
uxor eius Friderun obtulerunt deo et sancto Bonifacio martiri in prefato fuldensi monasterio
cui uenerabilis Baugulfus abbas preest. in pago scilicet Moyngowe locum nuncupatum
Biberbah. cuius marca sunt XXX hubg. et quicquid ad eas pertinet tam de comparato quam de
comparando, tam cultis quam incultis, campis, pratis, pascuis, domibus, gdificiis. siluis, familiis,
accolis, mancipiis CCCtis et XXXta. aquis aquarumque decursibus, piscationibus, uenationibus.
molendinis, cum animalibus omnique supellectili, et cum omnibus que ad usum uel cultum per¬
tinent. Friderun uero coniux eiusdem Warini comitis seorsum obtulit deo et sancto Bonifacio
de parte dotis sug in pago Folefelt in locis nuncupatis Isensheim et Isilingen et Cisol-
uestat. quicquid ibi ex lege dotis sug iam habere uisa est. totum et ad integrum, prompte ac
uoluntarie fratribus sancti Bonifatii dedit ad possidendum et utendum uel quicquid exinde facere
uoluerint. ea conditione et tenore, ut eorum semper sint memores in orationibus suis apud deum.
Si quis uero quod absit et quod non credimus de heredibus illorum uel de alienis quelibet oppo¬
sita persona contra hanc donationem ab illis legitime factam et a nobis stabilitam et confirmatam
uenire temptauerit. caueat ne iram dei omnipotentis incurrat, et insuper cogente fisco auri uncias

84. Eb. II, 8ab. Nach der Indiction habe ich die Urkunde in das Jahr 786 gesefzt, obschon sie auch in
das Jahr 801 fallen kontite. Der Graf Warinus isf vielleicht derselbe, xvelcher in der Schenkung Walurams Nr. 25
ais Zeuge genannt wird. Schannat Tr. 64 giebt nur einen Auszug ohne Datum.

7 *